monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77 > sectio 7 > sectio > sectio > bnfNAL1585.57 > sectio 18 > bnf5731.172 > sectio 10 > Vergilius, Aeneis, 3 > sectio 6 > sectio 36 > bnfNAL1585.103 > Exodus, 33 > bnf10439.36 r > sectio 34 > sectio 12 > sectio 19 > sectio 1 > Exodus, 3 > uwbM.p.th.f.68.282 > sectio 8 > csg75.269 > XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 523/526 ante Iun. 6)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXV. BACAUDAE V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 523/526 ante Iun. 6)

1 Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur.2 nam paene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore vivit, quem regis sui notitia non defendit.3 Et ideo praesenti iussione mandamus, ut octavo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram venire debeatis: qui sollemniter regalia dona suscipitis, si venire protinus festinatis.4 illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, ne possessorum segetes aut prata vastetis, sed sub omni continentia properantes de custodita disciplina grata nobis esse vestra possit occursio, quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas.
Cassiodorus HOME